Liber Psalmorum, 80
1. in finem pro torcularibus Asaph
2. exultate Deo adiutori nostro jubilate Deo Jacob
3. sumite psalmum et date tympanum psalterium jucundum cum cithara
4. bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostræ
5. quia præceptum Israël est et judicium Dei Jacob
6. testimonium in Joseph posuit illud cum exiret de terra Ægypti linguam quam non noverat audivit
7. devertit ab oneribus dorsum ejus manus ejus in cofino servierunt
8. in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
9. audi populus meus et contestabor te Israël si audias me
10. non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
11. ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti dilata os tuum et implebo illud
12. et non audivit populus meus vocem meam et Israël non intendit mihi
13. et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis
14. si populus meus audisset me Israël si in viis meis ambulasset
15. pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam
16. inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in sæculo
17. et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos