Epistula ad Philippenses, 3
1. de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
2. videte canes videte malos operarios videte concisionem
3. nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Jesu et non in carne fiduciam habentes
4. quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
5. circumcisus octava die ex genere Israël de tribu Beniamin Hebræus ex Hebræis secundum legem Pharisæus
6. secundum æmulationem persequens ecclesiam Dei secundum justitiam quæ in lege est conversatus sine querella
7. sed quæ mihi fuerunt lucra hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta
8. verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
9. et inveniar in illo non habens meam justitiam quæ ex lege est sed illam quæ ex fide est Christi quæ ex Deo est justitia in fide
10. ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis ejus et societatem passionum illius configuratus morti ejus
11. si quo modo occurram ad resurrectionem quæ est ex mortuis
12. non quod jam acceperim aut jam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Jesu
13. fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quæ quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quæ sunt in priora extendens me
14. ad destinatum persequor ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu
15. quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
16. verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
17. imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
18. multi enim ambulant quos sæpe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
19. quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
20. nostra autem conversatio in cælis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Jesum Christum
21. qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia