1. ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum;

2. laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero.

3. Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.

4. Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum.

5. Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo,

6. qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum,

7. facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,

8. Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos,

9. Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit.

10. Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.





“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina