Talált 9 Eredmények: benedicentes
Et in die octava dimisit populos : qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua lætantes, et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo. (Liber I Regum 8, 66)
Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo: et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli. (Liber II Paralipomenon 30, 27)
Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum. (Liber Thobis 7, 17)
quia benedicentes ei hæreditabunt terram ; maledicentes autem ei disperibunt. (Liber Psalmorum 36, 22)
Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiæ initium stillans in eos. (Liber II Maccabaeorum 8, 27)
Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude. (Liber Ecclesiasticus 43, 33)
Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino. (Prophetia Danielis 3, 24)
et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen. (Evangelium secundum Lucam 24, 53)
non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. (Epistula I Petri 3, 9)