Liber Proverbiorum, 16
1. hominis est animum præparare et Dei gubernare linguam
2. omnes viæ hominum patent oculis ejus spirituum ponderator est Dominus
3. revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuæ
4. universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
5. abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
6. misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
7. cum placuerint Domino viæ hominis inimicos quoque ejus convertet ad pacem
8. melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate
9. cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus ejus
10. divinatio in labiis regis in judicio non errabit os ejus
11. pondus et statera judicia Domini sunt et opera ejus omnes lapides sacculi
12. abominabiles regi qui agunt impie quoniam justitia firmatur solium
13. voluntas regum labia justa qui recta loquitur diligetur
14. indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
15. in hilaritate vultus regis vita et clementia ejus quasi imber serotinus
16. posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
17. semita justorum declinat mala custos animæ suæ servat viam suam
18. contritionem præcedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
19. melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
20. eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
21. qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio majora percipiet
22. fons vitæ eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
23. cor sapientis erudiet os ejus et labiis illius addet gratiam
24. favus mellis verba conposita dulcedo animæ et sanitas ossuum
25. est via quæ videtur homini recta et novissimum ejus ducit ad mortem
26. anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
27. vir impius fodit malum et in labiis ejus ignis ardescit
28. homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
29. vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
30. qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
31. corona dignitatis senectus in viis justitiæ repperietur
32. melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
33. sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur