Evangelium secundum Ioannem, 7
1. post hæc ambulabat Jesus in Galilæam non enim volebat in Judæam ambulare quia quærebant eum Judæi interficere
2. erat autem in proximo dies festus Judæorum scenopegia
3. dixerunt autem ad eum fratres ejus transi hinc et vade in Judæam ut et discipuli tui videant opera tua quæ facis
4. nemo quippe in occulto quid facit et quærit ipse in palam esse si hæc facis manifesta te ipsum mundo
5. neque enim fratres ejus credebant in eum
6. dicit ergo eis Jesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
7. non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera ejus mala sunt
8. vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
9. hæc cum dixisset ipse mansit in Galilæa
10. ut autem ascenderunt fratres ejus tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
11. Judæi ergo quærebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
12. et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
13. nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum
14. jam autem die festo mediante ascendit Jesus in templum et docebat
15. et mirabantur Judæi dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
16. respondit eis Jesus et dixit mea doctrina non est mea sed ejus qui misit me
17. si quis voluerit voluntatem ejus facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
18. qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quærit qui autem quærit gloriam ejus qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
19. nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
20. quid me quæritis interficere respondit turba et dixit dæmonium habes quis te quærit interficere
21. respondit Jesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
22. propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
23. si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
24. nolite judicare secundum faciem sed justum judicium judicate
25. dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quærunt interficere
26. et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
27. sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
28. clamabat ergo docens in templo Jesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
29. ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
30. quærebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora ejus
31. de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quæ hic facit
32. audierunt Pharisæi turbam murmurantem de illo hæc et miserunt principes et Pharisæi ministros ut adprehenderent eum
33. dixit ergo Jesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
34. quæretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
35. dixerunt ergo Judæi ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
36. quis est hic sermo quem dixit quæretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
37. in novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
38. qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ
39. hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Jesus nondum fuerat glorificatus
40. ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus dicebant hic est vere propheta
41. alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilæa Christus venit
42. nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
43. dissensio itaque facta est in turba propter eum
44. quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
45. venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisæos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
46. responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
47. responderunt ergo eis Pharisæi numquid et vos seducti estis
48. numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisæis
49. sed turba hæc quæ non novit legem maledicti sunt
50. dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
51. numquid lex nostra judicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
52. responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilæus es scrutare et vide quia propheta a Galilæa non surgit
53. et reversi sunt unusquisque in domum suam