Fundar 79 Resultados para: fructus
Et convertam captivitatem populi mei Israël ; et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt ; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum. (Prophetia Amos 9, 14)
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 17)
Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 18)
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 19)
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 34)
Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. (Evangelium secundum Marcum 4, 29)
et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. (Evangelium secundum Lucam 1, 42)
Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. (Evangelium secundum Lucam 6, 43)
Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: (Evangelium secundum Lucam 12, 16)
et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? (Evangelium secundum Lucam 12, 17)