Encontrados 27 resultados para: intellectum
fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt et quæ præcepit Dominus (Liber Exodus 36, 1)
si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei (Liber Iob 34, 16)
benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei (Liber Psalmorum 15, 7)
intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos (Liber Psalmorum 31, 8)
in finem in intellectum filiis Core (Liber Psalmorum 41, 1)
in finem filiis Core ad intellectum (Liber Psalmorum 43, 1)
in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto (Liber Psalmorum 44, 1)
da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo (Liber Psalmorum 118, 34)
joth manus tuæ fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua (Liber Psalmorum 118, 73)
servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua (Liber Psalmorum 118, 125)
declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis (Liber Psalmorum 118, 130)
æquitas testimonia tua in æternum intellectum da mihi et vivam (Liber Psalmorum 118, 144)