Encontrados 149 resultados para: Epistle of St. Judas
Et ait Judas viris, qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis. (Liber I Maccabaeorum 4, 8)
Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum. (Liber I Maccabaeorum 4, 16)
et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas. (Liber I Maccabaeorum 4, 23)
Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris. (Liber I Maccabaeorum 4, 29)
Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. (Liber I Maccabaeorum 4, 36)
Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta. (Liber I Maccabaeorum 4, 41)
Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)
Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas: et percussit eos plaga magna. (Liber I Maccabaeorum 5, 3)
Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis. (Liber I Maccabaeorum 5, 16)
Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa: ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 5, 17)
Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. (Liber I Maccabaeorum 5, 24)
Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. (Liber I Maccabaeorum 5, 28)