Liber Genesis, 9
1. benedixitque Deus Nœ et filiis ejus et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
2. et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ et super omnes volucres cæli cum universis quæ moventur in terra omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt
3. et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
4. excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
5. sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris ejus requiram animam hominis
6. quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
7. vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
8. hæc quoque dixit Deus ad Nœ et ad filios ejus cum eo
9. ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
10. et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis quæ egressa sunt de arca et universis bestiis terræ
11. statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
12. dixitque Deus hoc signum fœderis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum in generationes sempiternas
13. arcum meum ponam in nubibus et erit signum fœderis inter me et inter terram
14. cumque obduxero nubibus cælum apparebit arcus meus in nubibus
15. et recordabor fœderis mei vobiscum et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendam universam carnem
16. eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram
17. dixitque Deus Nœ hoc erit signum fœderis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
18. erant igitur filii Nœ qui egressi sunt de arca Sem Ham et Jafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
19. tres isti sunt filii Nœ et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
20. cœpitque Nœ vir agricola exercere terram et plantavit vineam
21. bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
22. quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
23. at vero Sem et Jafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversæ erant et patris virilia non viderunt
24. evigilans autem Nœ ex vino cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor
25. ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
26. dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus ejus
27. dilatet Deus Jafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus ejus
28. vixit autem Nœ post diluvium trecentis quinquaginta annis
29. et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est