Liber Genesis, 38
1. eo tempore descendens Judas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram
2. viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suæ et uxore accepta ingressus est ad eam
3. quæ concepit et peperit filium vocavitque nomen ejus Her
4. rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam
5. tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit
6. dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar
7. fuitque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est
8. dixit ergo Judas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo
9. ille sciens non sibi nasci filios introjens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur
10. et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret
11. quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres ejus quæ abiit et habitavit in domo patris sui
12. evolutis autem multis diebus mortua est filia Suæ uxor Judæ qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas
13. nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves
14. quæ depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum
15. quam cum vidisset Judas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur
16. ingrediensque ad eam ait dimitte me ut cœam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo
17. dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris
18. ait Judas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier
19. et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus
20. misit autem Judas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam
21. interrogavit homines loci illius ubi est mulier quæ sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix
22. reversus est ad Judam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum
23. ait Judas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
24. ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Judas producite eam ut conburatur
25. quæ cum educeretur ad pœnam misit ad socerum suum dicens de viro cujus hæc sunt concepi cognosce cujus sit anulus et armilla et baculus
26. qui agnitis muneribus ait justior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam
27. instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens
28. iste egreditur prior
29. illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen ejus Phares
30. postea egressus est frater in cujus manu erat coccinum quem appellavit Zara